- SENIORES
- SENIORESpro Regni Magnatibus, alias Antiquiores dict: Concil. sub Henric. II. apud Henr. Spelmann. Glass. Archaeol. Aepol Germanos Seniorum, qui honores geslerant, et pace ac bellô inclaruerant, maxima olim auctoritas. Horum praecripue consiliô Resp. regebatur: Hi, si quid accidislet, evocati convenire, et a Regibus consuli, ac libere sententiam dicere consuevetant, Caelar Comm. l. 4. c. 13. ubi illos Maiores natu: Dio l. 39. ubi πρεσβυτέρους eosdem vocat, etc. Claudianus Maiores natu Alarici Vesigothorum Regis assessores et Consiliarios facit, eosque nunc primos suorum, nunc Patres et Curiam Getarum, nunc graviores natu, Senes atque grandaevos appellat, l. de bello Getico. Idem Sidonius Carm. 7. facat. De Ostrogothis simile quid narrat Procopius l. 2. de bello Gath. ubi Virigem multos e Senioribus convocare solitum esse, scribit. Vide eundem l. 3. de Totilae clade verba facientem. Apud Francos hinc, Germaniae gentem, Seniores sive Maiors natu erant atque vocabantur, qui, postquam civiles aut militares Magistratus gesserant, aut in Palatio milita verant, iam ut aetate, sic dignitate provecti, pars in urbibus Regni Franciae, pars in villis suis agebant, tamquam emeriti ac veterani. His magnus ab omnibus honor habebatur: Hi Comitum et Ducum ius dicentium: Hi Regum Consiliarii, assessores, convivae erant. His inconsultis nihil magnae rei gerebatur. Talis Cundo fuit, quem Fortunatus scribit, a Tribunatu ad Comitivam, hinc ad Domesticatum pervenisse, ac demum inter Potentes sedere iussum, et Sigiberti Regis factum esse Convivam. Talis Hagnericus, Theodeberti Austrafiorum Regis Conviva et Consiliarius: Talis ex Senioribus Rotomagi Francis, quem Fregedundis ad conviutum invitavit, apud Gregor. Turonens. Hist. Fr. l. 8. c. 31. Tales denique viri Fortiores, qui in urbe erant Suessionica atque Meldensi, et a Childeberto Rege alterum filiorum eius petietunt, apud Eund. l. 9. c. 36. Dicti quoque passim Francorum Sublimes, Nobiles, Primi apud Regem, Seniores laici, Maioeres Regis, Meliores natu Regni, Priores Regis, Regni Principes, Viri Optimi et Optimates etc. Hodie les Seigneurs de la Cour seu les Seigneurs absolute: nec non les Grands du Royaume, et absolute les Grands vocantur: Verum haec appellario non iam aetatis est, sed dignitatis, Appellationem Seniorum Itali ab Ostrogothis, Longobardis et Francis, olim in Italia dominantibus: Hispani a Visigothis, omnibus Germaniae populis, transmissam acceperunt: quâ etiamnum utuntur in salutationibus, et eâ voce dominos designant; eôdem nomine in scriptis etiam Regem honorantes, Seniorem REgem, i. e. Dominum Regem appellando. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Rotomagum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.